monumenta.ch > Hieronymus > 34
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXIII <<<     >>> XXXV

CAPUT XXXIV SHOW APPARATUS

1 Et venit Emor et Sichem filius eius ad portam civitatis suae, et locuti sunt ad viros civitatis dicentes, viri isti pacifici nobis sunt. Ubi nunc Septuaginta Interpretes pacificos transtulerunt, Aquila interpretatus est, ἀπηρτισμένους, id est, consummatos atque perfectos, pro quo in Hebraeo legitur SALAMIM. Ex quo perspicuum est, verum esse illud quod supra de Salem diximus.
2 Et introgressi sunt civitatem diligenter, et interfecerunt omne masculum. Pro eo quod in Graecis legitur ἀσφαλὼς, id est, diligenter: in Hebraeo scriptum est, BETE, id est, audacter et confidenter.